Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Exodus

Exodus 9

LN EN DE
9:1

Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

9:2

Quod si adhuc renuis, et retines eos,

9:3

ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.

9:4

Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quæ pertinent ad filios Israël.

9:5

Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

9:6

Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

9:7

Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quæ possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.

9:8

Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone.

9:9

Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti.

9:10

Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :

9:11

nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quæ in illis erant, et in omni terra Ægypti.

9:12

Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.

9:13

Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

9:14

Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.

9:15

Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

9:16

Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

9:17

Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?

9:18

En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.

9:19

Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quæ habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quæ inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.

9:20

Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :

9:21

qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

9:22

Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in cælum, ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Ægypti.

9:23

Extenditque Moyses virgam in cælum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Ægypti.

9:24

Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantæque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Ægypti ex quo gens illa condita est.

9:25

Et percussit grando in omni terra Ægypti cuncta quæ fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

9:26

Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.

9:27

Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.

9:28

Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.

9:29

Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :

9:30

novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.

9:31

Linum ergo et hordeum læsum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :

9:32

triticum autem et far non sunt læsa, quia serotina erant.

9:33

Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.

9:34

Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :

9:35

et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut præceperat Dominus per manum Moysi.

35 versūs Clementine Vulgate JSON ›