Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Galatians

Galatians 2

LN EN DE
2:1

Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.

2:2

Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod prædico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.

2:3

Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :

2:4

sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.

2:5

Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :

2:6

ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.

2:7

Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis

2:8

(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :

2:9

et cum cognovissent gratiam, quæ data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dextras dederunt mihi, et Barnabæ societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :

2:10

tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.

2:11

Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.

2:12

Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.

2:13

Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judæi, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.

2:14

Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephæ coram omnibus : Si tu, cum Judæus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?

2:15

Nos natura Judæi, et non ex gentibus peccatores.

2:16

Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.

2:17

Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.

2:18

Si enim quæ destruxi, iterum hæc ædifico : prævaricatorem me constituo.

2:19

Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.

2:20

Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.

2:21

Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›