Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Galatians

Galatians 3

LN EN DE
3:1

O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ?

3:2

Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?

3:3

sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ?

3:4

tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.

3:5

Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?

3:6

Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :

3:7

cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ.

3:8

Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes.

3:9

Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.

3:10

Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea.

3:11

Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.

3:12

Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.

3:13

Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :

3:14

ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.

3:15

Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.

3:16

Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.

3:17

Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.

3:18

Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.

3:19

Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.

3:20

Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.

3:21

Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia.

3:22

Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.

3:23

Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat.

3:24

Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.

3:25

At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.

3:26

Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu.

3:27

Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.

3:28

Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.

3:29

Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›