Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Galatians

Galatians 4

LN EN DE
4:1

Dico autem : quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :

4:2

sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre :

4:3

ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.

4:4

At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,

4:5

ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

4:6

Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.

4:7

Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et hæres per Deum.

4:8

Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.

4:9

Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?

4:10

Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

4:11

Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.

4:12

Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me læsistis.

4:13

Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea

4:14

non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.

4:15

Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

4:16

Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?

4:17

Æmulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos æmulemini.

4:18

Bonum autem æmulamini in bono semper : et non tantum cum præsens sum apud vos.

4:19

Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :

4:20

vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

4:21

Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?

4:22

Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.

4:23

Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :

4:24

quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar :

4:25

Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quæ nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

4:26

Illa autem, quæ sursum est Jerusalem, libera est, quæ est mater nostra.

4:27

Scriptum est enim : Lætare, sterilis, quæ non paris ; erumpe et clama, quæ non parturis : quia multi filii desertæ, magis quam ejus quæ habet virum.

4:28

Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.

4:29

Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.

4:30

Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.

4:31

Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ : qua libertate Christus nos liberavit.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›