Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Genesis

Genesis 27

LN EN DE
27:1

Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.

27:2

Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meæ.

27:3

Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,

27:4

fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.

27:5

Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,

27:6

dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :

27:7

Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.

27:8

Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :

27:9

et pergens ad gregem, affer mihi duos hædos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :

27:10

quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.

27:11

Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :

27:12

si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.

27:13

Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quæ dixi.

27:14

Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.

27:15

Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :

27:16

pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :

27:17

deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.

27:18

Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?

27:19

Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut præcepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.

27:20

Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

27:21

Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.

27:22

Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.

27:23

Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

27:24

ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.

27:25

At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,

27:26

dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.

27:27

Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.

27:28

Det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini.

27:29

Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.

27:30

Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,

27:31

coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.

27:32

Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.

27:33

Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?

27:34

Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.

27:35

Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.

27:36

At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?

27:37

Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post hæc, fili mi, ultra quid faciam ?

27:38

Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,

27:39

motus Isaac, dixit ad eum : In pinguedine terræ, et in rore cæli desuper,

27:40

erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.

27:41

Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.

27:42

Nuntiata sunt hæc Rebeccæ : quæ mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.

27:43

Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :

27:44

habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,

27:45

et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quæ fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?

27:46

Dixitque Rebecca ad Isaac : Tædet me vitæ meæ propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terræ, nolo vivere.

46 versūs Clementine Vulgate JSON ›