Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Genesis

Genesis 30

LN EN DE
30:1

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

30:2

Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

30:3

At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

30:4

Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

30:5

ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

30:6

Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

30:7

Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

30:8

pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

30:9

Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

30:10

Qua post conceptum edente filium,

30:11

dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

30:12

Peperit quoque Zelpha alterum.

30:13

Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

30:14

Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

30:15

Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

30:16

Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

30:17

Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

30:18

et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

30:19

Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

30:20

et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

30:21

Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

30:22

Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

30:23

Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

30:24

Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

30:25

Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

30:26

Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

30:27

Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

30:28

constitue mercedem tuam quam dem tibi.

30:29

At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30:30

Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

30:31

Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

30:32

Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

30:33

Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

30:34

Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.

30:35

Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

30:36

Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

30:37

Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

30:38

Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

30:39

Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

30:40

Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

30:41

Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

30:42

quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

30:43

Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

43 versūs Clementine Vulgate JSON ›