Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Genesis

Genesis 44

LN EN DE
44:1

Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

44:2

Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

44:3

Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

44:4

Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

44:5

scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

44:6

Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

44:7

Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

44:8

pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

44:9

apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

44:10

Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

44:11

Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

44:12

Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

44:13

At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

44:14

Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

44:15

Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

44:16

Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

44:17

Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

44:18

Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

44:19

dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

44:20

et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.

44:21

Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

44:22

Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

44:23

Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

44:24

Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

44:25

Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

44:26

Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

44:27

Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

44:28

Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

44:29

Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

44:30

Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

44:31

videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

44:32

Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

44:33

Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

44:34

Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›