Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Hebrews

Hebrews 7

LN EN DE
7:1

Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei :

7:2

cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiæ : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,

7:3

sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

7:4

Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.

7:5

Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ.

7:6

Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.

7:7

Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.

7:8

Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.

7:9

Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :

7:10

adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

7:11

Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?

7:12

Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.

7:13

In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit.

7:14

Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

7:15

Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,

7:16

qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitæ insolubilis.

7:17

Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

7:18

Reprobatio quidem fit præcedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :

7:19

nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.

7:20

Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,

7:21

hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non pœnitebit eum : tu es sacerdos in æternum) :

7:22

in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.

7:23

Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :

7:24

hic autem eo quod maneat in æternum, sempiternum habet sacerdotium.

7:25

Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.

7:26

Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior cælis factus :

7:27

qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.

7:28

Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in æternum perfectum.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›