Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Hebrews

Hebrews 8

LN EN DE
8:1

Capitulum autem super ea quæ dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,

8:2

sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.

8:3

Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.

8:4

Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,

8:5

qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.

8:6

Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.

8:7

Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.

8:8

Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,

8:9

non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.

8:10

Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :

8:11

et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :

8:12

quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.

8:13

Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.

13 versūs Clementine Vulgate JSON ›