Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Hebrews

Hebrews 9

LN EN DE
9:1

Habuit quidem et prius justificationes culturæ, et Sanctum sæculare.

9:2

Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta.

9:3

Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :

9:4

aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,

9:5

superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.

9:6

His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :

9:7

in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :

9:8

hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :

9:9

quæ parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiæ offeruntur, quæ non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,

9:10

et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

9:11

Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :

9:12

neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.

9:13

Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :

9:14

quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?

9:15

Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis.

9:16

Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.

9:17

Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.

9:18

Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.

9:19

Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,

9:20

dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

9:21

Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.

9:22

Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.

9:23

Necesse est ergo exemplaria quidem cælestium his mundari : ipsa autem cælestia melioribus hostiis quam istis.

9:24

Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :

9:25

neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :

9:26

alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione sæculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.

9:27

Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :

9:28

sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›