Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Isaias

Isaias 14

LN EN DE
14:1

Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.

14:2

Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.

14:3

Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,

14:4

sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?

14:5

Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,

14:6

cædentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.

14:7

Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;

14:8

abietes quoque lætatæ sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.

14:9

Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terræ surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.

14:10

Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.

14:11

Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.

14:12

Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?

14:13

Qui dicebas in corde tuo : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;

14:14

ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo ?

14:15

Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.

14:16

Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,

14:17

qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem ?

14:18

Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;

14:19

tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.

14:20

Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in æternum semen pessimorum.

14:21

Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.

14:22

Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;

14:23

et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.

14:24

Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,

14:25

sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.

14:26

Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes.

14:27

Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?

14:28

In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :

14:29

Ne lætaris, Philisthæa omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.

14:30

Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.

14:31

Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthæa omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.

14:32

Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.

32 versūs Clementine Vulgate JSON ›