Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Isaias

Isaias 48

LN EN DE
48:1

Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.

48:2

De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.

48:3

Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.

48:4

Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.

48:5

Prædixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

48:6

Quæ audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.

48:7

Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.

48:8

Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.

48:9

Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.

48:10

Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.

48:11

Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.

48:12

Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.

48:13

Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.

48:14

Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit hæc ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.

48:15

Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.

48:16

Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.

48:17

Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.

48:18

Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :

48:19

et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.

48:20

Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.

48:21

Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ.

48:22

Non est pax impiis, dicit Dominus.

22 versūs Clementine Vulgate JSON ›