Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

James

James 1

LN EN DE
1:1

Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.

1:2

Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :

1:3

scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur.

1:4

Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.

1:5

Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.

1:6

Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :

1:7

non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

1:8

Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

1:9

Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :

1:10

dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;

1:11

exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.

1:12

Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

1:13

Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

1:14

Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

1:15

Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

1:16

Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

1:17

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

1:18

Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

1:19

Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

1:20

Ira enim viri justitiam Dei non operatur.

1:21

Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.

1:22

Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.

1:23

Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo :

1:24

consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.

1:25

Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.

1:26

Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

1:27

Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo.

27 versūs Clementine Vulgate JSON ›