Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

James

James 2

LN EN DE
2:1

Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ.

2:2

Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,

2:3

et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :

2:4

nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?

2:5

Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?

2:6

vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?

2:7

nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?

2:8

Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :

2:9

si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.

2:10

Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.

2:11

Qui enim dixit : Non mœchaberis, dixit et : Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.

2:12

Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.

2:13

Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.

2:14

Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?

2:15

Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,

2:16

dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?

2:17

Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.

2:18

Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.

2:19

Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.

2:20

Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?

2:21

Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?

2:22

Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?

2:23

Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.

2:24

Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?

2:25

Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?

2:26

Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

26 versūs Clementine Vulgate JSON ›