Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Jeremias

Jeremias 48

LN EN DE
48:1

Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

48:2

Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

48:3

Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

48:4

Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

48:5

Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

48:6

Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

48:7

pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

48:8

Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

48:9

Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

48:10

Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

48:11

Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

48:12

Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

48:13

Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

48:14

Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

48:15

Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus.

48:16

Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

48:17

Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

48:18

Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas.

48:19

In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

48:20

Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

48:21

et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

48:22

et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

48:23

et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

48:24

et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

48:25

Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

48:26

Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

48:27

Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

48:28

Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

48:29

Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

48:30

Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

48:31

Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

48:32

de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

48:33

Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

48:34

De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

48:35

Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

48:36

Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

48:37

Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

48:38

super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

48:39

Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

48:40

Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

48:41

Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

48:42

et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

48:43

Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

48:44

Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

48:45

In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

48:46

Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

48:47

Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

47 versūs Clementine Vulgate JSON ›