Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 12

LN EN DE
12:1

Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.

12:2

Fecerunt autem ei cœnam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.

12:3

Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.

12:4

Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :

12:5

Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?

12:6

Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat.

12:7

Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.

12:8

Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

12:9

Cognovit ergo turba multa ex Judæis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.

12:10

Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :

12:11

quia multi propter illum abibant ex Judæis, et credebant in Jesum.

12:12

In crastinum autem, turba multa quæ venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,

12:13

acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.

12:14

Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :

12:15

Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinæ.

12:16

Hæc non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia hæc erant scripta de eo, et hæc fecerunt ei.

12:17

Testimonium ergo perhibebat turba, quæ erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.

12:18

Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.

12:19

Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.

12:20

Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.

12:21

Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilææ, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.

12:22

Venit Philippus, et dicit Andreæ ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.

12:23

Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.

12:24

Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,

12:25

ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.

12:26

Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

12:27

Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :

12:28

Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.

12:29

Turba ergo, quæ stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.

12:30

Respondit Jesus, et dixit : Non propter me hæc vox venit, sed propter vos.

12:31

Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.

12:32

Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.

12:33

(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)

12:34

Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in æternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?

12:35

Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.

12:36

Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.

12:37

Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;

12:38

ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit : Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?

12:39

Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :

12:40

Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.

12:41

Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.

12:42

Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.

12:43

Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

12:44

Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.

12:45

Et qui videt me, videt eum qui misit me.

12:46

Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.

12:47

Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.

12:48

Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.

12:49

Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.

12:50

Et scio quia mandatum ejus vita æterna est : quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.

50 versūs Clementine Vulgate JSON ›