Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 11

LN EN DE
11:1

Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus.

11:2

(Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)

11:3

Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.

11:4

Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.

11:5

Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.

11:6

Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;

11:7

deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum.

11:8

Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ?

11:9

Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :

11:10

si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.

11:11

Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.

11:12

Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.

11:13

Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.

11:14

Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

11:15

et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.

11:16

Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.

11:17

Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.

11:18

(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)

11:19

Multi autem ex Judæis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.

11:20

Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.

11:21

Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :

11:22

sed et nunc scio quia quæcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.

11:23

Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.

11:24

Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.

11:25

Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :

11:26

et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in æternum. Credis hoc ?

11:27

Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.

11:28

Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.

11:29

Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;

11:30

nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.

11:31

Judæi ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.

11:32

Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.

11:33

Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judæos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,

11:34

et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.

11:35

Et lacrimatus est Jesus.

11:36

Dixerunt ergo Judæi : Ecce quomodo amabat eum.

11:37

Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos cæci nati, facere ut hic non moreretur ?

11:38

Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.

11:39

Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.

11:40

Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?

11:41

Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.

11:42

Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.

11:43

Hæc cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.

11:44

Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.

11:45

Multi ergo ex Judæis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quæ fecit Jesus, crediderunt in eum.

11:46

Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisæos, et dixerunt eis quæ fecit Jesus.

11:47

Collegerunt ergo pontifices et pharisæi concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?

11:48

Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.

11:49

Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,

11:50

nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.

11:51

Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,

11:52

et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.

11:53

Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.

11:54

Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.

11:55

Proximum autem erat Pascha Judæorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.

11:56

Quærebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisæi mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

56 versūs Clementine Vulgate JSON ›