Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 2

LN EN DE
2:1

Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi.

2:2

Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.

2:3

Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.

2:4

Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.

2:5

Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.

2:6

Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas.

2:7

Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.

2:8

Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.

2:9

Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,

2:10

et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.

2:11

Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

2:12

Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.

2:13

Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :

2:14

et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.

2:15

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit.

2:16

Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.

2:17

Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me.

2:18

Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ?

2:19

Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.

2:20

Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?

2:21

Ille autem dicebat de templo corporis sui.

2:22

Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.

2:23

Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat.

2:24

Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,

2:25

et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.

25 versūs Clementine Vulgate JSON ›