Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 3

LN EN DE
3:1

Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum.

3:2

Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.

3:3

Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.

3:4

Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ?

3:5

Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.

3:6

Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.

3:7

Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.

3:8

Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.

3:9

Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ?

3:10

Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ?

3:11

Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.

3:12

Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ?

3:13

Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo.

3:14

Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :

3:15

ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

3:16

Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

3:17

Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.

3:18

Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.

3:19

Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.

3:20

Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :

3:21

qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.

3:22

Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.

3:23

Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur.

3:24

Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.

3:25

Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione.

3:26

Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.

3:27

Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo.

3:28

Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.

3:29

Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.

3:30

Illum oportet crescere, me autem minui.

3:31

Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est.

3:32

Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.

3:33

Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.

3:34

Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.

3:35

Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.

3:36

Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

36 versūs Clementine Vulgate JSON ›