Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 9

LN EN DE
9:1

Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :

9:2

et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?

9:3

Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.

9:4

Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :

9:5

quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.

9:6

Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,

9:7

et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.

9:8

Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.

9:9

Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.

9:10

Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?

9:11

Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.

9:12

Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.

9:13

Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.

9:14

Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.

9:15

Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.

9:16

Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.

9:17

Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.

9:18

Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :

9:19

et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?

9:20

Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :

9:21

quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.

9:22

Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.

9:23

Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.

9:24

Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.

9:25

Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.

9:26

Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?

9:27

Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?

9:28

Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.

9:29

Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.

9:30

Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :

9:31

scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.

9:32

A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.

9:33

Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.

9:34

Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.

9:35

Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?

9:36

Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?

9:37

Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.

9:38

At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.

9:39

Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.

9:40

Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?

9:41

Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.

41 versūs Clementine Vulgate JSON ›