Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

John

John 10

LN EN DE
10:1

Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.

10:2

Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.

10:3

Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.

10:4

Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.

10:5

Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.

10:6

Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

10:7

Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.

10:8

Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.

10:9

Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.

10:10

Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

10:11

Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.

10:12

Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;

10:13

mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.

10:14

Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ.

10:15

Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.

10:16

Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.

10:17

Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.

10:18

Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

10:19

Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.

10:20

Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ?

10:21

Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

10:22

Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat.

10:23

Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.

10:24

Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.

10:25

Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me :

10:26

sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.

10:27

Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :

10:28

et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

10:29

Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.

10:30

Ego et Pater unum sumus.

10:31

Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum.

10:32

Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?

10:33

Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.

10:34

Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?

10:35

Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :

10:36

quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?

10:37

Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.

10:38

Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.

10:39

Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.

10:40

Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;

10:41

et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.

10:42

Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.

42 versūs Clementine Vulgate JSON ›