Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 10

LN EN DE
10:1

Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.

10:2

Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

10:3

Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.

10:4

Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.

10:5

In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :

10:6

et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.

10:7

In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.

10:8

Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis :

10:9

et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

10:10

In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :

10:11

Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.

10:12

Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.

10:13

Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.

10:14

Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.

10:15

Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.

10:16

Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.

10:17

Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam dæmonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.

10:18

Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de cælo cadentem.

10:19

Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.

10:20

Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.

10:21

In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.

10:22

Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

10:23

Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quæ vos videtis.

10:24

Dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

10:25

Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo ?

10:26

At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?

10:27

Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.

10:28

Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.

10:29

Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?

10:30

Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.

10:31

Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo præterivit.

10:32

Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.

10:33

Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.

10:34

Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.

10:35

Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.

10:36

Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?

10:37

At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.

10:38

Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quædam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,

10:39

et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.

10:40

Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quæ stetit, et ait : Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.

10:41

Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,

10:42

porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea.

42 versūs Clementine Vulgate JSON ›