Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 21

LN EN DE
21:1

Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.

21:2

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem æra minuta duo.

21:3

Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.

21:4

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : hæc autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.

21:5

Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :

21:6

Hæc quæ videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

21:7

Interrogaverunt autem illum, dicentes : Præceptor, quando hæc erunt, et quod signum cum fieri incipient ?

21:8

Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.

21:9

Cum autem audieritis prælia et seditiones, nolite terreri : oportet primum hæc fieri, sed nondum statim finis.

21:10

Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.

21:11

Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt.

21:12

Sed ante hæc omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et præsides propter nomen meum :

21:13

continget autem vobis in testimonium.

21:14

Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis :

21:15

ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.

21:16

Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :

21:17

et eritis odio omnibus propter nomen meum :

21:18

et capillus de capite vestro non peribit.

21:19

In patientia vestra possidebitis animas vestras.

21:20

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :

21:21

tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,

21:22

quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt.

21:23

Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.

21:24

Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.

21:25

Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris, et fluctuum :

21:26

arescentibus hominibus præ timore, et exspectatione, quæ supervenient universo orbi : nam virtutes cælorum movebuntur :

21:27

et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.

21:28

His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.

21:29

Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :

21:30

cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est æstas.

21:31

Ita et vos cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.

21:32

Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.

21:33

Cælum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.

21:34

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa :

21:35

tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.

21:36

Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.

21:37

Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.

21:38

Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

38 versūs Clementine Vulgate JSON ›