Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 22

LN EN DE
22:1

Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :

22:2

et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.

22:3

Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :

22:4

et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.

22:5

Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.

22:6

Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.

22:7

Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.

22:8

Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.

22:9

At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?

22:10

Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,

22:11

et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?

22:12

Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.

22:13

Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.

22:14

Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.

22:15

Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.

22:16

Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.

22:17

Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.

22:18

Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.

22:19

Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.

22:20

Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

22:21

Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.

22:22

Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen væ homini illi per quem tradetur.

22:23

Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.

22:24

Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.

22:25

Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.

22:26

Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui præcessor est, sicut ministrator.

22:27

Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :

22:28

vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.

22:29

Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,

22:30

ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.

22:31

Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :

22:32

ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.

22:33

Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.

22:34

At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :

22:35

Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?

22:36

At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.

22:37

Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.

22:38

At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.

22:39

Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.

22:40

Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.

22:41

Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,

22:42

dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.

22:43

Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.

22:44

Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.

22:45

Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.

22:46

Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.

22:47

Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.

22:48

Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?

22:49

Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?

22:50

Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.

22:51

Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.

22:52

Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?

22:53

Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.

22:54

Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.

22:55

Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.

22:56

Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.

22:57

At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.

22:58

Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.

22:59

Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilæus est.

22:60

Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.

22:61

Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.

22:62

Et egressus foras Petrus flevit amare.

22:63

Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.

22:64

Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?

22:65

Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.

22:66

Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.

22:67

Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :

22:68

si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.

22:69

Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.

22:70

Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.

22:71

At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.

71 versūs Clementine Vulgate JSON ›