Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 24

LN EN DE
24:1

Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata :

24:2

et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

24:3

Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu.

24:4

Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

24:5

Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ?

24:6

non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset,

24:7

dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

24:8

Et recordatæ sunt verborum ejus.

24:9

Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

24:10

Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc.

24:11

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

24:12

Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

24:13

Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.

24:14

Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant.

24:15

Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :

24:16

oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

24:17

Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?

24:18

Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ?

24:19

Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :

24:20

et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :

24:21

nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt.

24:22

Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum,

24:23

et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24:24

Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

24:25

Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ !

24:26

Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

24:27

Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant.

24:28

Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.

24:29

Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

24:30

Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

24:31

Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.

24:32

Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?

24:33

Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,

24:34

dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

24:35

Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

24:36

Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.

24:37

Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.

24:38

Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?

24:39

videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

24:40

Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

24:41

Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?

24:42

At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.

24:43

Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

24:44

Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

24:45

Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,

24:46

et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :

24:47

et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.

24:48

Vos autem testes estis horum.

24:49

Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

24:50

Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

24:51

Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum.

24:52

Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :

24:53

et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

53 versūs Clementine Vulgate JSON ›