Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 23

LN EN DE
23:1

Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.

23:2

Cœperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.

23:3

Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.

23:4

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causæ in hoc homine.

23:5

At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.

23:6

Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.

23:7

Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.

23:8

Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.

23:9

Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.

23:10

Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.

23:11

Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.

23:12

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.

23:13

Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,

23:14

dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.

23:15

Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.

23:16

Emendatum ergo illum dimittam.

23:17

Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.

23:18

Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :

23:19

qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.

23:20

Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.

23:21

At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.

23:22

Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.

23:23

At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.

23:24

Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.

23:25

Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.

23:26

Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.

23:27

Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.

23:28

Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.

23:29

Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.

23:30

Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.

23:31

Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet ?

23:32

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.

23:33

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.

23:34

Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.

23:35

Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.

23:36

Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,

23:37

et dicentes : Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.

23:38

Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judæorum.

23:39

Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.

23:40

Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.

23:41

Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.

23:42

Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.

23:43

Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.

23:44

Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.

23:45

Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.

23:46

Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

23:47

Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.

23:48

Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.

23:49

Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.

23:50

Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :

23:51

hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei :

23:52

hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :

23:53

et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.

23:54

Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.

23:55

Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.

23:56

Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

56 versūs Clementine Vulgate JSON ›