Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Luke

Luke 6

LN EN DE
6:1

Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.

6:2

Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?

6:3

Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?

6:4

quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?

6:5

Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.

6:6

Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.

6:7

Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.

6:8

Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.

6:9

Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?

6:10

Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.

6:11

Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.

6:12

Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.

6:13

Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :

6:14

Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,

6:15

Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,

6:16

et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.

6:17

Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,

6:18

qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

6:19

Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.

6:20

Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.

6:21

Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.

6:22

Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.

6:23

Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.

6:24

Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.

6:25

Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.

6:26

Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.

6:27

Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.

6:28

Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.

6:29

Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.

6:30

Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas.

6:31

Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.

6:32

Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.

6:33

Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.

6:34

Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia.

6:35

Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.

6:36

Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.

6:37

Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.

6:38

Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.

6:39

Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?

6:40

Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.

6:41

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ?

6:42

aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.

6:43

Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.

6:44

Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.

6:45

Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.

6:46

Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quæ dico ?

6:47

Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :

6:48

similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.

6:49

Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.

49 versūs Clementine Vulgate JSON ›