Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 12

LN EN DE
12:1

Et cœpit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

12:2

Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineæ.

12:3

Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.

12:4

Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.

12:5

Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam cædentes, alios vero occidentes.

12:6

Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.

12:7

Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est hæres : venite, occidamus eum : et nostra erit hæreditas.

12:8

Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.

12:9

Quid ergo faciet dominus vineæ ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.

12:10

Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli :

12:11

a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?

12:12

Et quærebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.

12:13

Et mittunt ad eum quosdam ex pharisæis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.

12:14

Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus ?

12:15

Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.

12:16

At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago hæc, et inscriptio ? Dicunt ei : Cæsaris.

12:17

Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.

12:18

Et venerunt ad eum sadducæi, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :

12:19

Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.

12:20

Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.

12:21

Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.

12:22

Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.

12:23

In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.

12:24

Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?

12:25

Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in cælis.

12:26

De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?

12:27

Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.

12:28

Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.

12:29

Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :

12:30

et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.

12:31

Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.

12:32

Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius præter eum.

12:33

Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.

12:34

Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.

12:35

Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David ?

12:36

Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

12:37

Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.

12:38

Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,

12:39

et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in cœnis :

12:40

qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixæ orationis : hi accipient prolixius judicium.

12:41

Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.

12:42

Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,

12:43

et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.

12:44

Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum.

44 versūs Clementine Vulgate JSON ›