Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 13

LN EN DE
13:1

Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ.

13:2

Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas ædificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.

13:3

Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :

13:4

Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?

13:5

Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :

13:6

multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.

13:7

Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.

13:8

Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.

13:9

Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.

13:10

Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.

13:11

Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.

13:12

Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.

13:13

Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

13:14

Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :

13:15

et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :

13:16

et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.

13:17

Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.

13:18

Orate vero ut hieme non fiant.

13:19

Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.

13:20

Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.

13:21

Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.

13:22

Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

13:23

Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.

13:24

Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :

13:25

et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.

13:26

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.

13:27

Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

13:28

A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas :

13:29

sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.

13:30

Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.

13:31

Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

13:32

De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.

13:33

Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.

13:34

Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,

13:35

vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),

13:36

ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.

13:37

Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.

37 versūs Clementine Vulgate JSON ›