Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 15

LN EN DE
15:1

Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.

15:2

Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.

15:3

Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.

15:4

Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.

15:5

Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.

15:6

Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.

15:7

Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.

15:8

Et cum ascendisset turba, cœpit rogare, sicut semper faciebat illis.

15:9

Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judæorum ?

15:10

Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.

15:11

Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.

15:12

Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ?

15:13

At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.

15:14

Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.

15:15

Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur.

15:16

Milites autem duxerunt eum in atrium prætorii, et convocant totam cohortem,

15:17

et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.

15:18

Et cœperunt salutare eum : Ave rex Judæorum.

15:19

Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.

15:20

Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.

15:21

Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.

15:22

Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariæ locus.

15:23

Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.

15:24

Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.

15:25

Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.

15:26

Et erat titulus causæ ejus inscriptus : Rex Judæorum.

15:27

Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.

15:28

Et impleta est Scriptura, quæ dicit : Et cum iniquis reputatus est.

15:29

Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas,

15:30

salvum fac temetipsum descendens de cruce.

15:31

Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.

15:32

Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.

15:33

Et facta hora sexta, tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam.

15:34

Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?

15:35

Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.

15:36

Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.

15:37

Jesus autem emissa voce magna expiravit.

15:38

Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.

15:39

Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.

15:40

Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :

15:41

et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam.

15:42

Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),

15:43

venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.

15:44

Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.

15:45

Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.

15:46

Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

15:47

Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.

47 versūs Clementine Vulgate JSON ›