Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Mark

Mark 16

LN EN DE
16:1

Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.

16:2

Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.

16:3

Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?

16:4

Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.

16:5

Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.

16:6

Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.

16:7

Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.

16:8

At illæ exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.

16:9

Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.

16:10

Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

16:11

Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.

16:12

Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :

16:13

et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.

16:14

Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.

16:15

Et dixit eis : Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.

16:16

Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.

16:17

Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur : in nomine meo dæmonia ejicient : linguis loquentur novis :

16:18

serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super ægros manus imponent, et bene habebunt.

16:19

Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.

16:20

Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.

20 versūs Clementine Vulgate JSON ›