Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 12

LN EN DE
12:1

In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.

12:2

Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.

12:3

At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :

12:4

quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?

12:5

aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?

12:6

Dico autem vobis, quia templo major est hic.

12:7

Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :

12:8

dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.

12:9

Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.

12:10

Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.

12:11

Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?

12:12

Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.

12:13

Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.

12:14

Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.

12:15

Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :

12:16

et præcepit eis ne manifestum eum facerent.

12:17

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :

12:18

Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.

12:19

Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :

12:20

arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :

12:21

et in nomine ejus gentes sperabunt.

12:22

Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.

12:23

Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?

12:24

Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.

12:25

Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.

12:26

Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?

12:27

Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.

12:28

Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.

12:29

Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.

12:30

Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.

12:31

Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.

12:32

Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.

12:33

Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.

12:34

Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.

12:35

Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.

12:36

Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.

12:37

Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.

12:38

Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.

12:39

Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.

12:40

Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.

12:41

Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.

12:42

Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.

12:43

Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.

12:44

Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.

12:45

Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.

12:46

Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.

12:47

Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.

12:48

At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?

12:49

Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.

12:50

Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

50 versūs Clementine Vulgate JSON ›