Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 13

LN EN DE
13:1

In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.

13:2

Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,

13:3

et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.

13:4

Et dum seminat, quædam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres cæli, et comederunt ea.

13:5

Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ :

13:6

sole autem orto æstuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.

13:7

Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinæ, et suffocaverunt ea.

13:8

Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.

13:9

Qui habet aures audiendi, audiat.

13:10

Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?

13:11

Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum : illis autem non est datum.

13:12

Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.

13:13

Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.

13:14

Et adimpletur in eis prophetia Isaiæ, dicentis : Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.

13:15

Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.

13:16

Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestræ quia audiunt.

13:17

Amen quippe dico vobis, quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis, et non viderunt : et audire quæ auditis, et non audierunt.

13:18

Vos ergo audite parabolam seminantis.

13:19

Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.

13:20

Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :

13:21

non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.

13:22

Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.

13:23

Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.

13:24

Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum cælorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :

13:25

cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.

13:26

Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.

13:27

Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?

13:28

Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?

13:29

Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.

13:30

Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.

13:31

Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum cælorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :

13:32

quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres cæli veniant, et habitent in ramis ejus.

13:33

Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum cælorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ satis tribus, donec fermentatum est totum.

13:34

Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :

13:35

ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.

13:36

Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.

13:37

Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

13:38

Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.

13:39

Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio sæculi est. Messores autem, angeli sunt.

13:40

Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione sæculi.

13:41

Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :

13:42

et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.

13:43

Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.

13:44

Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum.

13:45

Iterum simile est regnum cælorum homini negotiatori, quærenti bonas margaritas.

13:46

Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quæ habuit, et emit eam.

13:47

Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.

13:48

Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.

13:49

Sic erit in consummatione sæculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,

13:50

et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.

13:51

Intellexistis hæc omnia ? Dicunt ei : Etiam.

13:52

Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

13:53

Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.

13:54

Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia hæc, et virtutes ?

13:55

Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?

13:56

et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?

13:57

Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.

13:58

Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

58 versūs Clementine Vulgate JSON ›