Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 17

LN EN DE
17:1

Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :

17:2

et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.

17:3

Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.

17:4

Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.

17:5

Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.

17:6

Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.

17:7

Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.

17:8

Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.

17:9

Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.

17:10

Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?

17:11

At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.

17:12

Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.

17:13

Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.

17:14

Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.

17:15

Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.

17:16

Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.

17:17

Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.

17:18

Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?

17:19

Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.

17:20

Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.

17:21

Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :

17:22

et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.

17:23

Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?

17:24

Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?

17:25

Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.

17:26

Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.

26 versūs Clementine Vulgate JSON ›