Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 16

LN EN DE
16:1

Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes : et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.

16:2

At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim cælum.

16:3

Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.

16:4

Faciem ergo cæli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.

16:5

Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.

16:6

Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.

16:7

At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.

16:8

Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis ?

16:9

Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?

16:10

neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?

16:11

Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum ?

16:12

Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

16:13

Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?

16:14

At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.

16:15

Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?

16:16

Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.

16:17

Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.

16:18

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.

16:19

Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.

16:20

Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.

16:21

Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.

16:22

Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.

16:23

Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.

16:24

Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.

16:25

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.

16:26

Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?

16:27

Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.

16:28

Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.

28 versūs Clementine Vulgate JSON ›