Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 19

LN EN DE
19:1

Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,

19:2

et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.

19:3

Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?

19:4

Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :

19:5

Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.

19:6

Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

19:7

Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?

19:8

Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.

19:9

Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur : et qui dimissam duxerit, mœchatur.

19:10

Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

19:11

Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

19:12

Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

19:13

Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

19:14

Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.

19:15

Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

19:16

Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?

19:17

Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

19:18

Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;

19:19

honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

19:20

Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?

19:21

Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

19:22

Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.

19:23

Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.

19:24

Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.

19:25

Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?

19:26

Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.

19:27

Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?

19:28

Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.

19:29

Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.

19:30

Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›