Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 20

LN EN DE
20:1

Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

20:2

Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.

20:3

Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,

20:4

et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.

20:5

Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.

20:6

Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?

20:7

Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.

20:8

Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.

20:9

Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

20:10

Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

20:11

Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

20:12

dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

20:13

At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

20:14

Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

20:15

Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

20:16

Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

20:17

Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :

20:18

Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,

20:19

et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.

20:20

Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.

20:21

Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.

20:22

Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.

20:23

Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.

20:24

Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.

20:25

Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.

20:26

Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :

20:27

et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.

20:28

Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.

20:29

Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,

20:30

et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

20:31

Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.

20:32

Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?

20:33

Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.

20:34

Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›