Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 23

LN EN DE
23:1

Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

23:2

dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

23:3

Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.

23:4

Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.

23:5

Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

23:6

Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,

23:7

et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

23:8

Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

23:9

Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.

23:10

Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.

23:11

Qui major est vestrum, erit minister vester.

23:12

Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.

23:13

Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.

23:14

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

23:15

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

23:16

Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.

23:17

Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

23:18

Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

23:19

Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

23:20

Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.

23:21

Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :

23:22

et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23:23

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.

23:24

Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

23:25

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !

23:26

Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

23:27

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !

23:28

Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

23:29

Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

23:30

et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !

23:31

itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

23:32

Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

23:33

Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?

23:34

Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :

23:35

ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.

23:36

Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.

23:37

Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?

23:38

Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.

23:39

Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.

39 versūs Clementine Vulgate JSON ›