Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 24

LN EN DE
24:1

Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

24:2

Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

24:3

Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?

24:4

Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :

24:5

multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.

24:6

Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :

24:7

consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :

24:8

hæc autem omnia initia sunt dolorum.

24:9

Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

24:10

Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

24:11

Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.

24:12

Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :

24:13

qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

24:14

Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.

24:15

Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :

24:16

tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

24:17

et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

24:18

et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

24:19

Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

24:20

Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

24:21

erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

24:22

Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.

24:23

Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.

24:24

Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

24:25

Ecce prædixi vobis.

24:26

Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.

24:27

Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.

24:28

Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.

24:29

Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :

24:30

et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

24:31

Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

24:32

Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :

24:33

ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.

24:34

Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

24:35

Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

24:36

De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

24:37

Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :

24:38

sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

24:39

et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.

24:40

Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

24:41

Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.

24:42

Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.

24:43

Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.

24:44

Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.

24:45

Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?

24:46

Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.

24:47

Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.

24:48

Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :

24:49

et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :

24:50

veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :

24:51

et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.

51 versūs Clementine Vulgate JSON ›