Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 26

LN EN DE
26:1

Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :

26:2

Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

26:3

Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :

26:4

et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

26:5

Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

26:6

Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

26:7

accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

26:8

Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?

26:9

potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

26:10

Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.

26:11

Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

26:12

Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

26:13

Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.

26:14

Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :

26:15

et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

26:16

Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

26:17

Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

26:18

At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

26:19

Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

26:20

Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

26:21

Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

26:22

Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?

26:23

At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

26:24

Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

26:25

Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.

26:26

Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.

26:27

Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

26:28

Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

26:29

Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

26:30

Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

26:31

Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

26:32

Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

26:33

Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

26:34

Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

26:35

Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

26:36

Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

26:37

Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.

26:38

Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

26:39

Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

26:40

Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

26:41

Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

26:42

Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

26:43

Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

26:44

Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

26:45

Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

26:46

Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.

26:47

Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

26:48

Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

26:49

Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

26:50

Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

26:51

Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

26:52

Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

26:53

An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?

26:54

Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?

26:55

In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

26:56

Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

26:57

At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.

26:58

Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

26:59

Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :

26:60

et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

26:61

et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.

26:62

Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?

26:63

Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

26:64

Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.

26:65

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :

26:66

quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.

26:67

Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

26:68

dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?

26:69

Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.

26:70

At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.

26:71

Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.

26:72

Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.

26:73

Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.

26:74

Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

26:75

Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.

75 versūs Clementine Vulgate JSON ›