Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 6

LN EN DE
6:1

Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.

6:2

Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6:3

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :

6:4

ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

6:5

Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

6:6

Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

6:7

Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

6:8

Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

6:9

Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

6:10

Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

6:11

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

6:12

et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

6:13

Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

6:14

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

6:15

Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

6:16

Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.

6:17

Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,

6:18

ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

6:19

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.

6:20

Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.

6:21

Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.

6:22

Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.

6:23

Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?

6:24

Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.

6:25

Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?

6:26

Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?

6:27

Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?

6:28

Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.

6:29

Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.

6:30

Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?

6:31

Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?

6:32

hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.

6:33

Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.

6:34

Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›