Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Matthew

Matthew 7

LN EN DE
7:1

Nolite judicare, ut non judicemini.

7:2

In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

7:3

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?

7:4

aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?

7:5

Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.

7:6

Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.

7:7

Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

7:8

Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

7:9

Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

7:10

aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

7:11

Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

7:12

Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

7:13

Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

7:14

Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

7:15

Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :

7:16

a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?

7:17

Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.

7:18

Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.

7:19

Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.

7:20

Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.

7:21

Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.

7:22

Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?

7:23

Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.

7:24

Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,

7:25

et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.

7:26

Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :

7:27

et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.

7:28

Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.

7:29

Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

29 versūs Clementine Vulgate JSON ›