Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 2

LN EN DE
2:1

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :

2:2

Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.

2:3

Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.

2:4

Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.

2:5

Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.

2:6

Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.

2:7

In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.

2:8

Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.

2:9

Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.

2:10

In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.

2:11

Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.

2:12

Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.

2:13

Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.

2:14

In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.

2:15

Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

2:16

Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.

2:17

Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.

2:18

Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.

2:19

Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.

2:20

Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.

2:21

Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.

2:22

In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.

2:23

Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.

2:24

Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.

2:25

Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.

2:26

Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.

2:27

Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.

2:28

Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.

2:29

De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.

2:30

Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.

2:31

Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.

2:32

Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.

2:33

Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim præceperat Dominus Moysi.

2:34

Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.

34 versūs Clementine Vulgate JSON ›