Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 3

LN EN DE
3:1

Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.

3:2

Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

3:3

Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.

3:4

Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.

3:5

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

3:6

Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,

3:7

et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,

3:8

et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.

3:9

Dabisque dono Levitas

3:10

Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.

3:11

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

3:12

Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.

3:13

Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.

3:14

Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :

3:15

Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.

3:16

Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus,

3:17

et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.

3:18

Filii Gerson : Lebni et Semei.

3:19

Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.

3:20

Filii Merari : Moholi et Musi.

3:21

De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica :

3:22

quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.

3:23

Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,

3:24

sub principe Eliasaph filio Laël.

3:25

Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis,

3:26

ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.

3:27

Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.

3:28

Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,

3:29

et castrametabuntur ad meridianam plagam.

3:30

Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :

3:31

et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.

3:32

Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii.

3:33

At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua :

3:34

omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.

3:35

Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.

3:36

Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent :

3:37

columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.

3:38

Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.

3:39

Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.

3:40

Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.

3:41

Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.

3:42

Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :

3:43

et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.

3:44

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

3:45

Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus.

3:46

In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

3:47

accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :

3:48

dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.

3:49

Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,

3:50

pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :

3:51

et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.

51 versūs Clementine Vulgate JSON ›