Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 28

LN EN DE
28:1

Dixit quoque Dominus ad Moysen :

28:2

Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.

28:3

Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :

28:4

unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :

28:5

decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.

28:6

Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.

28:7

Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.

28:8

Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.

28:9

Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba :

28:10

quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.

28:11

In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,

28:12

et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes :

28:13

et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.

28:14

Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.

28:15

Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.

28:16

Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,

28:17

et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.

28:18

Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

28:19

Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

28:20

et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,

28:21

et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.

28:22

Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,

28:23

præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.

28:24

Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.

28:25

Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.

28:26

Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.

28:27

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

28:28

atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,

28:29

per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,

28:30

qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

28:31

Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

31 versūs Clementine Vulgate JSON ›