Latin Bible · Vetus Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Numbers

Numbers 29

LN EN DE
29:1

Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.

29:2

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :

29:3

et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

29:4

unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :

29:5

et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,

29:6

præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.

29:7

Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.

29:8

Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

29:9

et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,

29:10

decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :

29:11

et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.

29:12

Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.

29:13

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:14

et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,

29:15

et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :

29:16

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.

29:17

In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:18

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:19

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

29:20

Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:21

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:22

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.

29:23

Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:24

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:25

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29:26

Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:27

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:28

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29:29

Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:30

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:31

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29:32

Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :

29:33

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:34

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29:35

Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,

29:36

offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :

29:37

sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :

29:38

et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.

29:39

Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.

39 versūs Clementine Vulgate JSON ›