Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Philippians

Philippians 1

LN EN DE
1:1

Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.

1:2

Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

1:3

Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,

1:4

semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,

1:5

super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.

1:6

Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :

1:7

sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.

1:8

Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.

1:9

Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :

1:10

ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,

1:11

repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.

1:12

Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :

1:13

ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,

1:14

et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.

1:15

Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant :

1:16

quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.

1:17

Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.

1:18

Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.

1:19

Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,

1:20

secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

1:21

Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.

1:22

Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.

1:23

Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :

1:24

permanere autem in carne, necessarium propter vos.

1:25

Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :

1:26

ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.

1:27

Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :

1:28

et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :

1:29

quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :

1:30

idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›