Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Philippians

Philippians 2

LN EN DE
2:1

Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :

2:2

implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,

2:3

nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,

2:4

non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

2:5

Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :

2:6

qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :

2:7

sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.

2:8

Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

2:9

Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :

2:10

ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,

2:11

et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.

2:12

Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.

2:13

Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.

2:14

Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :

2:15

ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

2:16

verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.

2:17

Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

2:18

Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.

2:19

Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.

2:20

Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.

2:21

Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.

2:22

Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.

2:23

Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.

2:24

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.

2:25

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :

2:26

quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

2:27

Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

2:28

Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

2:29

Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;

2:30

quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

30 versūs Clementine Vulgate JSON ›