Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Philippians

Philippians 4

LN EN DE
4:1

Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.

4:2

Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.

4:3

Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ.

4:4

Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.

4:5

Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.

4:6

Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum.

4:7

Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.

4:8

De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate.

4:9

Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum.

4:10

Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.

4:11

Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.

4:12

Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.

4:13

Omnia possum in eo qui me confortat.

4:14

Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.

4:15

Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :

4:16

quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.

4:17

Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.

4:18

Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.

4:19

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.

4:20

Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen.

4:21

Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.

4:22

Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt.

4:23

Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.

23 versūs Clementine Vulgate JSON ›