Latin Bible · Novum Testamentum

Biblia Sacra · Vulgata Clementina

Philippians

Philippians 3

LN EN DE
3:1

De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.

3:2

Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.

3:3

Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,

3:4

quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,

3:5

circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus,

3:6

secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela.

3:7

Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta.

3:8

Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,

3:9

et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide,

3:10

ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :

3:11

si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis :

3:12

non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.

3:13

Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum,

3:14

ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu.

3:15

Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.

3:16

Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.

3:17

Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.

3:18

Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :

3:19

quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.

3:20

Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,

3:21

qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.

21 versūs Clementine Vulgate JSON ›